Charter Document - 02162113
Charter Number: | 02162113 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Notum sit cunctis fidelibus quod ego Adalardus ad exitum vite veniens pro remissione et absolutione meorum innumerabilium peccaminum dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas unum mansum quem tenet Bertrannus et est in villa Chessiaco Ipsum ergo mansum totum integrum cum omnibus que ad ipsum pertinent cum supranominato servo Bertranno et uxore sua Adheleida et filiis eorum et filiabus dono supradicto loco et monachis ibi Deo servientibus Si quis autem ex meis parentibus hoc donum calumpniaverit omnibus maledictionibus subjaceat nisi satisfactione emendaverit S Adalardi qui hoc donum fecit S Wandalmodis matris ejus S Leotaldi