Charter Document - 02162112

Charter Document - 02162112


Charter Number: 02162112
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis tam presentibus quam futuris notum sit quod nos monachi Clunienses obtentu donationis suprascripte ex voluntate et consensu domni Odilonis abbatis omniumque seniorum et fratrum nostrorum tam presentium quam absentium donamus his hominibus Ottoni videlicet in presenti defuncto et patri ejus Hugoni et matri Arimburge et fratri ejus Odulrico et uxoribus eorum Girilde et Odile filiis quoque ipsorum et filiabus et omnibus parentibus illorum partem et societatem in cunctis benefactis que facta fuerunt in presenti loco Cluniaco et in omnibus appendiciis ejus in missis in psalmis in orationibus et in cunctis divinis obsequiis Donamus etiam eis unum pauperem omni tempore quem vestiemus et calciabimus et pascemus Facimus autem hanc donationem ex parte Dei et sancti Petri sanctique Benedicti omniumque sanctorum ut omnibus suprascriptis proficiat ad remedium et salutem animarum suarum Ut autem firmum sit manibus nostris firmamus S domni Odilonis abbatis S Warnerii prioris S Almanni Landonis Jozaldi Odulrici Heynrici Walonis