Charter Document - 02162111

Charter Document - 02162111


Charter Number: 02162111
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus quod ego Hugo pater et filius meus Odulricus frater Ottonis filii mei noviter defuncti donamus sive reddimus pro remedio anime ipsius Domino Deo et Petro ad locum Cluniacum medietatem de Lasiaco et de omnibus appendiciis ejus ut Dominus pro sua pietate intercedente beato Petro cum omnibus sanctis concedat sibi veniam omnium delictorum suorum et perducat eum ad societatem omnium electorum Et ut fructuosior sit ista elemosina ad salutem et remedium anime ipsius associamus ei matrem ejus Ari[m]burgem olim defunctam et patrem ejus Hugonem et fratrem ejus Odulricum et uxores illorum Girildem et Odilam filios quoque ipsorum et filias omnesque parentes eorum tam vivos quam mortuos ut Dominus pro sua clementia concedere dignetur ut illis omnibus proficiat ad salutem et remedium animarum suarum Si quis autem huic nostre donationi contraire voluerit omnibus maledictionibus que continentur tam in veteri quam in novo Testamento subjacebit donatio vero hec nostra stabilis perseveret et ut firmior sit tactu manuum nostrarum roboramus et omnibus subscriptis confirmare rogamus