Charter Document - 02162110

Charter Document - 02162110


Charter Number: 02162110
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Auctoritas extat antiqua nobisque a majoribus nostris tradita ut si cujus calumniose querele definitio fuerit facta que in posterum manere debeat stabilis et firma per testamentum litterarum transmittatur ad noticiam posterorum Quapropter ego Odulricus et frater meus Otto notum esse volumus presentibus et futuris omnibus quod per plurima jam transacta tempora nos et antecessores nostri querelavimus quandam ecclesiam in honore sancti Sulpicii dicatam cum villa Lasiacum nominatam et omnibus ad ipsam ecclesiam sive villam pertinentibus contra Sanctum Petrum et monachos Clunienses nunc vero ortatu et monitione domni Odilonis abbatis et domni Warnerii prioris patris quoque nostri domni Hugonis et ceterorum fidelium et amicorum nostrorum facimus werpitionem et donationem de ipsa ecclesia et villa et de omnibus ad ipsam sive villam pertinentibus villis scilicet silvis vineis pratis terris cultis et incultis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus cum omni integritate Facimus autem werpitionem sive donationem pro remedio animarum nostrarum Odulrici videlicet et Ottonis patris quoque nostri Hugonis avi etiam nostri et avie Milonis et Ermengardis matris quoque Leciline sed et uxoris mee Odile necnon et filiorum meorum Milonis et Jarentonis ac omnium parentum et fidelium nostrorum et ut habeamus partem et societatem in omnibus benefactis que facta fuerint in monasterio Cluniaco et in omnibus locis ad ipsum pertinentibus in missis in orationibus in elemosinis et specialiter unum pauperum S Odulrici S Ottonis fratris sui S Hugonis patris eorum