Charter Document - 02162102
Charter Number: | 02162102 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f8v) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Postquam primus humani generis [] Ego Achardus tam pro redemptione anime mee quamque etiam pro salute et requie omnium parentum meorum cedo Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum sub tuitione domni Odilonis abbatis constitutum aliquid ex mea hereditate hoc est terciam partem unius ecclesie in honore sancti Mauritii dedicate ut ab odierna die predicti loci habitatores teneant sine ullo contradicente Villam vero Hisartellis in qua hec ecclesia fundata est post meum obitum Sancto Petro et loco supradicto dimitto cum omnibus suis appenditiis videlicet mansum Jocelmi cum ipso uxore atque ejus filiis et filiabus eorumque hereditate mansum Ayrardi et ipsum cum uxore et filiis et filiabus eorumque hereditate mansum Constantii cum ipso et uxore et filiis hac filiabus eorumque hereditate et omnia que ad ipsam villam pertinere videntur que meo jure obveniunt cum servis et ancillis cum pratis et vineis cum silvis et molendinis et cum omni terra culta et inculta Et si quid in aliis locis que huic hereditati pertinent habeo omnia similiter dimitto S Achardus Gualo Leotaldus Rodulfus Gaufredus Hubertus