Charter Document - 02162100

Charter Document - 02162100


Charter Number: 02162100
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f7r)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus dicit in Evangelio Date elemosinam [] Ego Stephanus et mater mea Adaleidis reminisci mus pondus peccatorum nostrorum et senioris nostri Artaldi donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio ubi domnus Odilo abba preesse videtur aliquid de nostra possessione pro remedio anime nostre Sunt vero ipse res in comitatu Claromontensi in episcopatu Lucdunensi et Augustudunensi hoc est quarta pars de ecclesia Aneda de decimis et unum mansum in villa que dicitur Massadone et unum servum nomine Constantium cum uxore et filiis et omnia quicquid pertinet ad ipsum mansum et capella que est in villa Cotonensi consecrata in honore sancti Petri et quicquid ad ipsam pertinet Faciant rectores supranominati loci quid eis placuerit S Stephanus et mater ejus Adaleidis