Charter Document - 02162099

Charter Document - 02162099


Charter Number: 02162099
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1025
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divine pietatis clementia prospitiens et consulens humane fragilitati omnibus in commune dat remedium salutare quo valeant compotes fieri totius salutaris indulgentie et participes felicitatis eterne dicendo per prophetam Date inquid elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Gausmarus nomine plurimorum pregravatus [peccatorum] pondere ultimum jam anhelans spiritum ob redemptionem et salutem anime mee corporisque sepulturam fatio donationem conditori omnium Deo ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato nai cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo ex michi jure debita hereditate dans videlicet unum mansum in villa que dicitur Chasalviral cum omnibus suis appenditiis excepta vinea una quam nuper plantaveram Confirmo etiam illud donum quod predicto loco dudum feceram de medietate trium camporum qui sunt siti in villa vocabulo Colonias Fatio etiam guirpitionem de molendino de Balma cum subjacenti prato quod senior meus Stephanus dedit Sancto Petro set ego usque nunc querimoniam inde habui quia fuerat meum benefitium Reddo etiam Sancto Fortunato unum mansum in Buserias ea ratione ut advocati Sancti Fortunati reddant in redemptionem Cluniaco XXX solidos Sunt autem et res site in pago Matisconensi excepto illo manso de Chasalviral quod situm est in pago Augustidunensi Si quis vero hujus legalis donationis auctoritate corrumpere vel contradicere temptaverit perpetue maledictionis et excommunicationis tytulo denotetur et juditiaria convictus potestate auri libras XX persolvere cogatur S Arberti Rollanni S Constanti sacerdotis S Duranni S Rutrudis