Charter Document - 02162097
Charter Number: | 02162097 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis per evangelium [suum] loquitur dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter notum sit omnibus christicolis quod ego in Dei nomine Durannus et uxor mea Raineldis donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco ubi dompnus Odilo abba preesse videtur hoc est unus campus in pago Cabilonense in agro Balorense in villa Camloco la medietatem qui ad me pertinet quesitum ad inquirendum et habet terminationes de una parte via publica ex alia de ipsa hereditate de tercia et quarta Sancti Petri Et ad Estriniaco [dono] una raxia de vinea et habet fines de duas partes vias publicas et de alias duas de ipsa hereditate et habet ipsa vinea in longum percicas XXXXIIII et de transversum II et tres pedes Et ego Durannus dono ex mea parte unum jornalem de terra qui residet ad Novem Fontes totum ad integrum pro anima mea dono et faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint et dono una [an]cilla nomine Johanna Si quis contra ista carta calumniare voluerit excommunicatus sit et postea firma et stabilis permaneat S Duran et uxore sua Rainel qui carta ista fecerunt et ipse firmaverunt et aliis firmare rogaverunt S Ardagni fratris sui S Sislenni fratris sui S Richardi S Bernardi S Andreas