Charter Document - 02162096

Charter Document - 02162096


Charter Number: 02162096
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium retinet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus quo lege mortis amissuri sunt mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divicie viri redemptio anime ejus Quapropter notum sit omnibus christianis fidelibus in quadrifidis terrarum partibus consistentibus quod ego Teuza pro redemptione anime mee dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas aliquid de rebus meis que sunt sita in pago Matisconensi in villa Bierias videlicet unum campum habet terminationes a mane et a meridie terra francorum a sero terra Lamberti a certio de ipsa hereditate Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat nisi ad emendationem venerit S Teuza que hanc cartam fieri jussit S Drogonis S Rotberti S Berardi presbiteri S Bernardi presbiteri Actum Cluniaco die dominico