Charter Document - 02162094

Charter Document - 02162094


Charter Number: 02162094
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis hujus corruptibilis carnis pregravatus pondere quia mundane vite cursum nequit transigere absque multiformium vitiorum rubigine debet pro modulo datum sibi tempus penitentie gratiam divine pietatis et misericordie considerando non neglegere Sed quia paucorum est prout expediret tremende ultionis et divini examinis preveniendo juditium strenue justis et sanctis operibus operam dare divine pietatis clementia prospiciens et consulens humane fragilitati omnibus in commune dat remedium salutare quo valeant compotes fieri totius salutaris indulgentie et participes felicitatis eterne dum sacrarum scripturarum pagina incitat nos ad exercenda opera pietatis et misericordie Loquitur enim per prophetam Date inquit elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Bernardus nomine plurimorum peccatorum pregravatus pondere ultimum jam anhelans spiritum ob redemptionem et salutem anime et aggravantium delictorum mundationem et purgationem fatio donationem conditori omnium Deo ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo ex michi jure debita hereditate dans videlicet unum mansum in pago Maticensi situm et in villa Laorniaco constitutum et in agro Laliacense determinatum terminatur a mane via publica a medi die terra Alardi a sero rivus volvens a certio ipsa hereditas Hoc igitur mansum dono predicti loci habitatoribus legitima donationis firmitate cum omnibus suis appenditiis videlicet campis vineis pratis silvis terris cultis et incultis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus totum ad integrum usque ad inquirendum ut ab hodierna die et deinceps teneant et absque ullius contradiccione possideant Si quis vero hujus legalis donationis auctoritatem corrumpere vel contradicere temptaverit perpetue malediccionis et excommunicationis titulo denotetur et judiciaria convictus potestate auri libras XX persolvere cogatur S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Constantini fratris ejusdem Bernardi S Berte matris eorum S Arnulfi S Drogoni S Gisleberti S Livonis S Godulrici S Aremberti S Aschei