Charter Document - 02162088

Charter Document - 02162088


Charter Number: 02162088
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi filii Dei omnipotentis Notum sit fidelibus cunctis presentibus atque futuris quod ego Adalgerius et uxor mea Gandelmodis filiusque noster Constantinus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas unum curtilum in villa Sancti Leodegarii et in villa Bieria oblaciones de alio curtilo et in ipsa eadem villa medietatem campi qui Corrigia vocatur in alia quoque villa que Castellum vocatur parciunculam unius curtili et in villa Castellum unum curtilum integrum qui terminat de duabus partibus terra Sancti Petri et a cercio via publica In jam dicta etiam villa Curciaca parci nuculam campi Hanc autem donacionem facimus pro remedio animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum in locum sepulture S Adalgerii S Gandalmodis uxoris ejus S Constantini filii eorum qui fieri et firmare rogaverunt S Vuichardi S Joceranni [Data per manus Richardi]