Charter Document - 02162083
Charter Number: | 02162083 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnipotens redemptor unum quemque hominem jubet ut ex sua dona quam sibi a Deo datore ipse homo scit esse sibi datum aliquid pro ejus amore vel pro redemptione anime ipsius in elemosina tribuatur sicut psalmista dicit Domini est terra et plenitudo ejus orbem terrarum et universi qui habitant in ea vel sicut sapiens quidam dicit Redemptio anime viri sunt divitie proprie In Euvangelio vero ita Dominus dicit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Quapropter ego in Dei nomine Artaldus et mater mea Raimodis cogitamus pariter casus humane fragilitatis simul et reminisci mus diem mortis nostre consentiente me donat mater mea Raimodis et ego Artaldus donamus pariter aliquid de nostra hereditate Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abbas preesse videtur pro redemptione animarum nostrarum ut Deus per intercessionem beati Petri [et Pauli] et sanctorum omnium liberare dignetur de inimicis nostris visibilibus et invisibilibus simul et de penis infernalibus nos eripere dignetur hoc est una piscaria qui est sita in pago Lugdunense in agro Marcennacense in finem de Vilareis Hec piscaria sita est super Ligerim fluvium quam vulgariter vocant Casdronum hoc est una petra quam vocant Trubler dominicum et aliam petram vocant Pontelg et aliam petram qui vocatur Lectum De hoc beneficio quod Deus in ac piscaria transmiserit hoc sunt pisci vel psalmones de omnia medietatem donamus ad locum Cluniacum ut sit in usum ad fratribus inibi degentibus et ab ac die semper in presenti recipiant Et donamus ad ipsam piscariam unum curtilum cum vircaria super Ligerim fluvium quam possidet Bricius Sane si aliqua emissa persona ego aut mater mea vel fratres mei seu nobilis homo aut clericus vel laicus sive rusticus hanc donationem infringerit vel abstulerit sive violaverit vel furaverit sit dampnatus dampnacione perpetua et sit pars ejus cum Datan et Abiron et societur cum Juda traditore Domini insuper iram Dei incurrat et ad diaboli metus perveniat si non ad satisfactionem venerit Ego Raimodis et filius meus Artaldus firmamus et firmare rogamus SS Girino SSS Girard SSSS Ilio SSSSS Jharento et Gauzberto Dono etiam ego et mater mea unum mansum quem Arnulfus tenet cum piscaria in ipso posita et pratos et vineas camposque molendinos et loca ad ipsos apta edificandis et hoc in tali tenore ut sepeliant me et matrem meam et habeat in hac elemosina partem et societatem uxor mea Richardis et a parte Sancti Petri plenissimam accipiant remunerationem