Charter Document - 02162079

Charter Document - 02162079


Charter Number: 02162079
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

[Dominus dicit Date et dabitur vobis] Ego igitur Uldricus hujus precepti jaculo perfussus enormitatis quoque peccatorum meorum memoria perterritus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in villa Dunziaco hoc est unum mansionem et vinea insimul tenentur li una medietate et terminet a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero guta currente a cercio de ipsa hereditate Et in alio loco A la Noe Regia vocat plantatas la medietate sicut ego teneo et terminet a mane Monte Bosonangia a medio die Ubert a sero terra Ugono et Uldricus a cercio terra Sancti Petri Infra istas terminaciones totum ad integrum la una medietate vobis dono et faciatis in omnibus quidquid facere volueris Facio autem hanc donacionem in primis pro remedio anime mee Si quis vero huic nostre donacioni contradicere voluerit anathema sit solvatque in erario publico libras V Et ut firma stabilisque in perpetuum maneat manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi S Godulrici S Vuldricus S Isenbaldus S Vuinerius S Deradus S Adalgisus S Eva S Ultrudis