Charter Document - 02162075
Charter Number: | 02162075 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus christicolis quod quidam homo nomine Raymbaldus Sancti Petri servus veniens et pro remedio anime sue et patris sui ac matris sue omniumque parentum suorum vivorum atque defunctorum donat eidem Sancto Petro ad locum Cluniacum cui domnus Odilo preest omnem suam hereditatem quam habere videbatur in villa Bassiaco hoc sunt vinee campi tali conventu ut ab hac die et deinceps nullam causam requirat de eadem terra nec ipse nec alius mortalis homo Idem etiam Raymbaldus vuerpivit illam terram quam nos comparavimus de Oddone clerico quam etiam idem Raimbaldus de Alberto monacho comparavit atque usque hodie tenuit ut jam ullus ab hodierna die nichil in ipsi requirat nec ipse nec alius mortalis homo Idem etiam Raymbaldus firmavit