Charter Document - 02162067
Charter Number: | 02162067 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus christianis fidelibus quod ego Oddo considerans gravitudinem peccatorum meorum et recordans preceptis dominici dicentis Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis idcirco ego Oddo dono mansum cum vinea simul tenente Deo et Sancto Petro monachisque ibidem Deo servientibus pro remedio anime mee et fratris mei Vuilelmi et anima amite mee Tezanis quidquid ibi habeo totum ad integrum sine ulla contradicione teneant et possideant in villa Carsiniaco Si quis vero hunc alodum calumniare presumpserit sit maledictus cum Juda proditore Domini nisi ad emendationem venerit et ad emendationem congruam Et ut hec carta firma permaneat ipse firmavi aliisque tradidi roborandam S Oddonis S Bernardi S Eldini S Drodoni S Gillardi S Stephani S Gausberti