Charter Document - 02162061
Charter Number: | 02162061 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit fidelibus cunctis presentibus atque futuris quod ego Bernardus et uxor mea Anastasia ac filius meus Rainardus presbiter donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Sancti Poncii hoc est pratum unum qui terminat a mane via publica de aliis tribus partibus terra Sancti Petri Donamus etiam unum curtilum in eadem villa qui terminat a medio die via publica et de aliis tribus partibus [terra] Sancti Petri Donamus quoque in jam dicta villa modicum terre que a duabus carrucis aratur uno die terminat autem de cunctis partibus terra Sancti Petri Hanc autem donacionem in tali tenore facimus ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus excepto prato quem in alio loco scamniavimus post nostrum autem decessum cum omnibus ad jam dictum perveniant locum S Bernardi et uxoris ejus Anastasie ac Rainardi filii eorum qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Rodulfi S Petri S Aldigerii S Alberti Data per manus Richardi