Charter Document - 02162059

Charter Document - 02162059


Charter Number: 02162059
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Noverint tam presentes quam et futuri quod ego Ebrardus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum unam vineam cum prato et cum campo simul tenente Sunt autem ipse res in pago Matisconense in agro Biliacense in villa que vocant Castello Has ergo res denominatas dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum autem discessum ad locum sanctum perveniant in vestitura vero omnibus annis dimidium sextarium de mel persolvam S Ebrardi sacerdotis qui fieri et firmare rogavit S Walterii S Siquardi S Adalardi