Charter Document - 02162058
Charter Number: | 02162058 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacra Scripturarum auctoritate adtestante Redemptio viri sunt ejus divitie Quam ob causam cuncti noverint fideles Christi quod ego Ebrardus pro anime mee redemptione dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo monachis[que] Deo servientibus in monasterio Cluniacho quibus preest domnus abba Odilo quicquid possidere visus sum in villa que nuncupatur Curtaves quartam partem scilicet de omni mea hereditate quantum in denunciata villa predicti seniores potuerint inquirere tali videlicet ratione ut quamdiu vixero teneam et possideam ac omni anno tres sestareos vini persolvam post discessum vero meum denominatam partem meam nullo contradicente accipiant et quicquid voluerint facere faciant Si quis hanc donationem calumniare voluerit anathema sit S Ebrardi qui hanc donationem fecit S Raimundi fratris ejus qui firmare rogavit S filii ipsius Witonis S Stephani S Tetelmi sacerdotis S Tedini S Bernardi S Maimbodi S Eldeberti S Rotberti sacerdotis S Bernardi