Charter Document - 02162057
Charter Number: | 02162057 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clementia divine bonitatis humane consulens infirmitati inter multimoda preceptorum suorum genera elemosinarum operibus precipue insistere fideles suos monuit Date inquiens elemosinam et omnia munda sunt vobis His itaque saluberrimis ammonitionibus ego Stephanus obtemperans jamque finem dierum meorum utpote in senectute positus imminere conspiciens dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas aliquid ex hereditate mea que est sita in episcopatu Matisconensi est autem hoc quod illis dono silva que cognominatur Castellum terminat autem a mane aqua decurrens in aliud fluviolum quod dicitur Longus Facio autem werpitionem de consuetudine quam requirebam in villa Donziaco et pascuale ubi bestie pascebantur quodque meum erat do illis Terram vero quam tenebam in beneficio de illis reddo et convenientiam quam mihi spoponderant dimitto Dono autem illis servum nomine Martinum Facio autem hanc cartam pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum S Stephani qui fieri et firmare rogavit hujus donationis cartam