Charter Document - 02162056
Charter Number: | 02162056 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Unigenitus Dei filius inter omnia precepta que suis discipulis dedit elemosinarum operibus precipue jussit insistere dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Huic tam salubri precepto ego Gislebertus aurem cordis apponens dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex hereditate mea pro remedio anime mee et filii mei Rodberti Sunt autem ipse res site in pago Maticensi in villa Cassiniaco hoc sunt prati campi silve vinee et omnia que ego ostendi senioribus supradicti loci Facio autem hanc donationem eo modo ut quamdiu vixero me et jam dictum filium meum victu atque vestitu sustinent et post obitum meum locum sepulture habeam in predicto loco Si quis vero contra hanc donationem aliquam temptaverit inferre calumpniam eterne maledictioni subjaceat et sit portio illius cum eis qui universitatis dominum morti addixerunt nisi ad emendationem et satisfactionem venerit S Gisleberti qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Rodberti filii sui S Drogonis S Otonis S Duranni S Humberti S Oddonis clerici Petrus levita scripsit in presentia venerabilium seniorum Aymonis Warnerii Heinrici Adalberti