Charter Document - 02162052

Charter Document - 02162052


Charter Number: 02162052
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis in presenti seculo viventibus quod ego Guntardus vendo quandam terram Gundalmaro scilicet duos campos qui sunt in villa que nominatur Terviaco in pago Augustodunensi et ut absque ulla condictione per omnia futura tempora possideat IIII solidos ab ipso accipio terminat unus campus de una parte terra Sancti Petri de alia terra Arulfi de duabus partibus via publica alius campus terminat a meridie terra Rotberti a sero terra Gisembardi a cercio terra Girbaldi S Guntardi qui hanc cartam fecit S Duranni presbiteri S Letelmi S Arnaldi S Tecilini S Duranni S Constancii