Charter Document - 02162047
Charter Number: | 02162047 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint cuncti fideles quod ego Andreas et uxor mea Doda et filii mei Tetbertus matre natus legalis et alii duo fratres qui non sunt legali filii donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco ubi domnus Odilo abba preesse videtur pro remedium animas nostras hac in locum sepulture mee hoc est unus campus qui residet in villa Raschisiaco in agro Gigniaco vocat et terminat a mane de ipsa hereditate a cercio Sancti Martini et habet perticas de uno latus XIII et in alio loco unum pratum et terminat a mane terra Bernart a medio die terra Sancti Mauricii a sero Sancti Petri a cercio rivo currente et in alia parte duas rascias de vinea et habent perticas de transversum V et si amplius habent omnia sint Sancti Petri et campus et saltii quesitum ad inquirendum faciantque rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint Si quis hanc donationem inquietare voluerit omnes maledictiones venerint super eum et postea firma et stabilis permaneat S Andreas et Doda uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Teutberti filii sui S Johannis filii ejus S Rotbertus filius ejus S Arnulfi qui filiam meam habet S Raimbaldi