Charter Document - 02162043

Charter Document - 02162043


Charter Number: 02162043
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum esse volumus ego in Dei nomine Odilo Cluniacensis monasterii presbiter et monachus et domnus Rodbertus ejusdem loci prepositus querimoniam fuisse et contenptionem inter nos et abbatissam nomine Helisabeth monasterii quod vocatur Balma de quodam prediolo quod est situm juxta villam Givriacum et tamdiu ventilata est illa querimonia et contentio non cum ira et turbine et discordia sed cum pace et tranquillitate et legitima ratiocinatione usque dum veniremus simul et supradicta domina abbatissa plures Dei ancille cum illa ad supradictum locum ubi fuerunt presentes venerandi abbates domnus videlicet Allenardus et domnus Guidricus et domnus Otgerius et domnus Gerardus Linguonensis ecclesie prepositus et ejusdem ecclesie decanus domnus Asculfus et domnus Vuarnerius noster amicissimus et religiosus clericus Erleius quoque humana scientia et divina sapientia preditus et alii plures clerici et laici nobiles quorum ratione et diffinitione cognovimus nos ex parte justiciam supradictarum dominarum et ancillarum Dei et ille ex parte vestram cognoverunt rectitudinem et ideo supradicti seniores decreverunt ut supradicta querimonia diffiniretur Supradicta vero abbatissa et alie sibi subdite Dei ancille videntes nullam ex predicto predio posse habere ad presens utilitatem placuit eis ut adquirerent nostram nostrorumque fratrum societatem Nos vero nostram societatem et fraternitatem illis concessimus et illarum humiliter adquisivimus Et ut nostra et illarum per succedentia tempora firma et stabilis permaneat fraternitas libuit eis nobis concedere partem quam videbantur habere in predicto predio Nos vero pro magna karitate nobis ab eis exhibita optulimus eis parva satis munuscula centum videlicet solidos ex moneta publica