Charter Document - 02162036

Charter Document - 02162036


Charter Number: 02162036
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego itaque Achardus clericus in infirmitate positus ex qua et finem hujus vite terminare me non dubito videntibus et audientibus amicis meis et quibusdam monachis de Cluniaco item dono et confirmo predictum donum sicut suprascriptum est videlicet quicquid habeo in villa Tiliensi cum his que ad ipsas res pertinent simul et illam forestem que ultra Graonnam fluvium est Istud donum laudaverunt filii ejus Gausfredus videlicet et Jocerannus et Otto Laudavit etiam hoc donum Sofredus consobrinus ejus et Agnus propinquus ejus Hugo quoque Burdinus et uxor ejus Rocelina filia ipsius Achardi Ut autem donatio ista firma permaneat manu propria firmo et presentibus firmandam trado S Achardi Constantini Bernardi Hugonis Stephani