Charter Document - 02162035
Charter Number: | 02162035 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctoritas extat ecclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita ut si quis de sua hereditate alicui sancto vel homini dare voluerit ad perpetualiter possidendum per testamentum litterarum per succedentia tempora posteris faciat notum Quapropter ego in Dei nomine Achardus cognitum esse volo tam presentibus quam futuris omnibus quod dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco cui preest domnus abbas Odilo aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in villa Tiliensi in agro Flagiacensi et Marciacense in utraque parte fluminis Graunne Sunt autem campi silve prati et molinarum et quicquid in ipsa villa et in omnibus appendiciis ejus jure hereditario habere videor totum ad integrum et quod inante eventura michi spero Ut autem ista donatio firma permaneat manu propria firmo et presentibus firmandam trado S Achardi S Constantini S Bernardi S Hugonis S Stephani