Charter Document - 02162034
| Charter Number: | 02162034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0993 - 1048 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valeamus omni dilatione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presentiarum saluti corporum consulere et in futuro judices fore animarum non ambigimus Quapropter ego Vuarnerius et uxor mea Rotrudis reminiscentes nostrorum peccaminum enormitatem donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Abuziaco de hereditate nostra vinea cum cortile habent vero ipse res et fines et terminationes a mane terra Sancti Petri Luxoviensi a medio die via publica a sero terra Sancti Clementi a certio terra Sancti Petri Hec omnia donamus Deo et jam dictis apostolis ejus ego Warnerius et uxor mea Rotrudis pro remedio animarum nostrarum Si quis autem quod futurum minime credimus nos ipsi aut ullus de heredibus nostris seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit primitus iram Omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat et a liminibus omnium ecclesiarum extraneus omnibus maledictionibus que in veteri atque in novo Testamento continentur maledictus subjaceat et nisi ad emendationem venerit perpetuo anathemati mancipetur cogente vero judiciaria potestate auri libras tres persolvat et antea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Warnerii S Oddoni S Ildini S Acilini S Gislaberti
