Charter Document - 02162032
Charter Number: | 02162032 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctor et amator totius nostre salutis considerans humanum genus terrenis rebus et desideriis inhiari placuit ut de terrenis mercemur celestia ait enim Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra thezaurizate vobis thesauros in celo Ego mulier Scripta nomine hoc exemplo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba quasdam res meas que sunt site in pago Matisconensi in villa Cavannis pratis terris et silvis et quicquid in ipsa villa ego possidere ad presens videtur et tertia pars Britoli et in villa Vergesono vineis terris et quicquid in illam villam habeo et in Pedrolio omnia quod habeo Has ergo res denominatas dono ad jam dictum locum a die presenti ac totum ad integrum transfundo pro remedio anime mee et loco sepulture Si quis autem hanc donationem calumniare temptaverit auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Scriptile qui hanc cartam firmare rogavit S Gisleberti S Humberti S Letaldi S Arlei S Constaboli