Charter Document - 02162031
| Charter Number: | 02162031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0993 - 1048 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptoris jubemur monitis quo terrena despicientes mente concupiscamus celestia et de rebus transitoriis atque caducis mercemur eterna Quapropter ego Ornadus considerans scelerum meorum enormitatem pro anime mee redemptione dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quasdam res juris mei concedo cenobioque Cluniacensi cui domnus abba Odilo preesse et prodesse videtur est autem vinea una sita in pago Matisconensi in agro Salorniacensi in villa Verziaco cujus termini sunt a mane et a cercio terra Cain a medio die via publica a sero terra emptoris Ornadi habet et in longitudine perticas XIIII in latitudine XII Infra istas terminationes hanc wineam jam dicto loco ego Ornadus et uxor mea Maria pro animarum nostrarum remedio donamus eo pacto ut in vita nostra jure usuario possideamus post nostrum amborum excessum jam dicti loci fratres eandem teneant et possideant propriisque usibus jure perpetuo deputent S Ornadi et uxoris ejus Marie qui hanc donationem fieri ac firmari preceperunt S Rannulfi levite S Ailoldi clerici S David sacerdotis S Vualterii qui consensit [Gauserannus indignus presbiter scripsit]
