Charter Document - 02162026
Charter Number: | 02162026 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint cuncti fideles Christi presentes et futuri quod ego Oddo dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo loco domnus Odilo abba preesse videtur videlicet unum mansum in villa que dicitur Via Alta cum omnibus que ad ipsum pertinere videntur hoc sunt prata silve pascua usque ad inquisitionem Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee die vocationis mee instante Si quis hanc donationem calumniare temptaverit anathema sit S Blismodis uxoris ejusdem Oddonis S Willelmi filii ejus S Enguene S Josmari presbiteri S Aremberti presbiteri S Deodati S Constancii nepotis ejus S Rollanni