Charter Document - 02162024

Charter Document - 02162024


Charter Number: 02162024
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus scilicet filiis et nostris parentibus tam presentibus quam absentibus quod ego Hubertus et Eva uxor mea cum consilio filiorum videlicet Hugonis Bladini Arlegii Artaldi Gerardi Assedei et Gausfredi clerici hac filiarum nostrarum Hildeburgis Alexandre atque Adeleidis pro remedio animarum nostrarum concedimus et deliberamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quasdam terras sitas in pago Matisconense in villa que dicitur Dunziacus id est vineam quam adquisivimus precio nostro ex Duranno et Constancio ac Martino simulque vineam Tetberti servi nostri predicte vinee conjunctam terminat vero eadem vinea ab oriente terra Sancti Nicecii a meridie terra Rotardi a sero via publica a septentrione de ipsa hereditate Et in alio loco ejusdem ville quendam campum quem videmur possidere hereditario jure terminat namque ex tribus partibus terra Sancti Petri ex quarta Sancti Nicecii Has terras jam dictas totum et ad integrum donamus Deo et prefatis ejus apostolis scilicet ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abba preesse videtur perpetualiter possidendas Si quis vero hanc cartam violare temtaverit iram incurrat omnipotentis Dei et ut firmior habeatur manibus propriis eam firmavimus et manibus filiorum consanguineorumque et fidelium nostrorum firmare facimus S Huberti et uxoris ejus Eve qui hanc donacionem fecerunt S Hugonis S Bladini S Arlegii S Artaldi S Geraldi S Assedei S Gausfredi filiorum ipsorum