Charter Document - 02162023

Charter Document - 02162023


Charter Number: 02162023
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter venerabilem virum domnum Odilonem abbatem et congregationem Sancti Petri Cluniensis monasterii necnon et ab alia parte Narduino atque Gauzmaro ut terras eorum inter se commutarent quod ita et fecerunt In primis donat atque commutat Narduinus et Gauzmarus a parte Sancti Petri aliquid ex rebus eorum que sunt site in pago Cabilonense in villa que vocant Vinosa hoc est vinea una qui terminat ex omnibus frontibus terra Sancti Petri Similiter in compensatione harum rerum donat atque commutat domnus abba a partibus Narduini atque Gauzmari in pago Cabilonense in villa Istriniaco quantum visus fuit habere Girfredus Infra istas terminaciones totum at integrum inter nos commutamus ut faciat unusquisque de eo quod accipit quicquid voluerit absque ulla contradictione S Narduini S Gauzmari qui commutatione ista fieri et firmare jusserunt S Vuitberti S Ornadi S Drogoni S Gisleberti S Ansedei Aymo ad vicem cancellarii scripsit