Charter Document - 02162022

Charter Document - 02162022


Charter Number: 02162022
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine individue Trinitatis Notum sit [cunctis fidelibus sancte matris ecclesie] quod ego Bernardus pro amore Dei et redemtione anime mee [et omnium parentum meorum] dono Deo ac sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex hereditate mea que est posita in episcopatu Matisconensi in villa Marziaco tertiam videlicet partem quam habeo ex his que fuerunt patris mei et hoc quod post discessum matris mee mee parti debet evenire In alia quoque villa que vocatur Varengis similiter omnem tertiam partem quam ad presens possideo et aliam que post mee matris obitum habere debeo Et eodem simili modo peromnia sicut in his villis denominatum est dono in villa Tilliaco eandem partem cum silva que vocatur Vabrensis Omnes ergo consuetudines quas in is villis habebam cum omnibus appenditiis suis pratis videlicet campis pascuis silvis [exitibus et regressibus totum ad integrum] dono Deo et jam dicto loco Si quis vero aut vir sive femina contr hanc mee donationis cartam ullam voluerit inferre calumniam [omnibus maledictionibus que in veteri Testamento continentur subjaceat et in futuro judicio non electorum sed reproborum consors in eterna damnatione pereat] S Bernardi qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Achardi clerici fratris sui [S Ildini Constantini Gisleberti Udalrici filii Gisleberti] S Joceranni de Digonio [S Wichardi S Walterii filii] S Rainerii de Soloniaco [S Achini S Joceranni filii Gisleberti]