Charter Document - 02162020
Charter Number: | 02162020 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine summe Trinitatis Notum sit cunctis fidelibus et sancte matris ecclesie filiis universis quod ego Girbaldus presbiter reminiscens pondus meorum criminum et terrorem futuri judicii formidans dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid ex hereditate mea que est sita in pago Augustodunensi in parrochia Sancti Martini in villa que vocatur Corcellis hoc est una vinea atque [unum] campum et unum pratum que videlicet omnia simul junguntur a solis ortu terra Sancti Petri ex alia parte via publica a capite terra Sancti Johannis item ex alio fronte de ipsa hereditate Item dono Deo et supradictis apostolis unam vineam excepto hoc quod mei nepotes aliquid in ipsa habere videntur terminat a solis ortu atque occubitu terra Sancti Petri ex uno fronte terra Sancti Johannis ex alio via publica Dono etiam aliam vineam in ipso loco ut monachi supradicti faciant ab hac die quicquid ipsis placuerit terminat a solis ortu de ipsa hereditate a solis occasu terra Sancti Petri ex una parte terra Sancti Johannis item ex alia nepotum meorum Item in alio loco partem unius prati qui vocatur Subtus Casus Dono etiam medietatem unius silve que vocatur Crona De alia vero medietate eam partem que mihi evenit hoc est tertia pars Dono et aliam partem unius campi in ipso monte et totum quod ego vendere et donare poteram Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee atque Humberti filii mei pro redemptione quoque anime patris mei hac matris mee et omnium parentum meorum Si quis autem huic donationi nisus fuerit inferre ullam calumniam omnipotentis Dei judicium incurrat et postea nisi penituerit anima ejus eterna amaritudine plectatur S Girbaldi presbiteri qui hanc cartam fieri et firmare rogavit