Charter Document - 02162019
Charter Number: | 02162019 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis christianis fidelibus quod nos Rodbertus videlicet et Wichardus donamus Deo et ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abbas preesse videtur de res nostras pro anima Rannaldi nostri carissimi parentis Sunt autem ipse res site in pago Matisconense unum videlicet mansum in villa vocabulo Seia jacens qui terminat a mane via publica de aliis omnibus partibus terra Sancti Petri Facio autem et vuerpitionem ego Wichardus filius ejus de quadam vicaria in ipsa villa quam dedit Hugo Sancto Petro quam ipse interpellabat et calumniabat cum una vinea in supradicta villa sita Hec omnia reddo et trado ego Rodbertus et filius ejusdem Rannulfi ideo ut Dominus omnipotens misereatur anime ejus si [ei] placuerit S Wicardi filii Rannulfi S Rodberti avunculi ejus S Arnulfi presbiteri S Bernardi presbiteri S alii Rodberti [Hildini] S Duranni presbiteri