Charter Document - 02162016
Charter Number: | 02162016 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Oportet igitur unicuique homini terrena substancia possidenti ut dum possessio terrena pre manibus habetur tractare aliquo modo qualiter animam suam salvare possit et dato terreno precio mercare celestia queat His et hujusmodi instructus exemplis ego Aymiricus pro salute anime mee et patris mei Aymirici et matris mee Hildeardis et fratris mei Amlardi et uxoris sue et filiis suis et pro adipiscenda eterna requie cedo Deo et Sancto Petro Cluniaco hoc est hereditatem meam qui vocatur Ad Plesques in quantum michi ibi videtur habere duas partes tercia vero parte relinquo filie mee tamen si mortua fuerit sine filiis aut filias ejus pars remaneat Sancto Petro Et in alio loco alodum qui nuncupatur Cavaniaco partem meam similiter Hanc hereditatem meam concedo Deo et Sancto Petro Cluniacensis in presentia domni Odulonii abbatis ita ut ab hodierna die sit Deo et Sancto Petro et monachis ibi famulantibus sine ulla contradictione