Charter Document - 02162015

Charter Document - 02162015


Charter Number: 02162015
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint fideles quique tam presentes quam futuri quod ego in Dei nomine Aldoenus et uxor mea Bernuis donamus Deo et beato Petro et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo venerandus abba aliquid ex rebus nostris que sunt site in villa Rufiaco hoc est curtilum unum indominicatum quod terminad de duabus partibus terra Johannis a medio die via publica a sero terra Bernardi cum heris Donamus etiam in ipsa villa vineam unam que terminat ex omni parte terra Sancti Petri Addimus etiam ad hanc donationem unum campum qui terminat de duabus partibus muro facto a medio die terra Johannis de ipsa hereditate a sero terra Arlulfi et faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit vindicare non valeat sed hec donatio semper inconvulsa permaneat Actum Rufiaco ville publice S Aldoeni et uxoris sue Bernuis S Ainaldi S Bernardi S Constantii S [alterius] Constantii