Charter Document - 02162013
Charter Number: | 02162013 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis christianis fidelibus quod ego Maingodus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum de res meas pro anima sororis mee Eve que sunt site in pago Matisconense in villa vocabulo Vallis hoc est unum campum qui nominatur Ascuniaco terminat a mane terra Sancti Andree a medio die terra Sancti Petri a sero similiter terra Sancti Andree Infra istis terminiis dono omnia Sancto Petro Dono etiam in ipsa villa unam vineam cum uno campo insimul tenente terminante a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero Maingo qui hanc cartam scribi precepit Facio autem hanc donationem in tali conventu ut de supra denominatos campos faciant ab hodierno quicquid facere voluerint vineam quoque quamdiu vixero teneam et omni anno quattuor sextarios de vino monachis in vestitura persolvam post meum quoque discessum faciant quicquid voluerint S Maingodi qui hanc cartam fieri rogavit S Tecelini senioris ejusdem Eve S Artaldi filii ejus S Adalardi S Bernardi presbiteri S Isemberti presbiteri S Witberti presbiteri S Tetberti S Eve uxoris Maingodi