Charter Document - 02162012

Charter Document - 02162012


Charter Number: 02162012
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis secularibus actibus deditis magnopere est procurandum ut in quantum se minus idoneos in ea que sunt spiritalia perspiciunt tanto amplius ab his quos Deo vinctos non ignorant subsidium efflagitare non dubitent quatinus eorum ope et auxilio subnixi invenire queant placatum quem a se in multis intellegunt offensum Ideoque ego Vuandalmodis jamjamque ut credo pene exanimis post mei conditoris suffragium universam spem meam pono in Petro et Paulo principibus apostolorum et ut ipsi suis precibus pro meis erratibus faciem summi Dei exorent enixius dono eis et ad locum Cluniacum de mea hereditate aliquantulum optans eos plus mei animi suscipere affectum quam hujus oblationis pensum Est autem dimidia ecclesia in honore sancti Saturnini dicata Vocant etiam incole hunc locum ad Sanctum Saturninum Constat vero eum in episcopatu Matisconensi positum Hanc etiam cartam stabilem et firmam esse volo meisque fidelibus firmandam trado Cum medietate vero ipsius ecclesie dono etiam medietatem que ad eam respicit terre S Vuandalmodis que hanc donationem sanctis supradictis apostolis fecit S Otgerii