Charter Document - 02162009
Charter Number: | 02162009 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0993 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus christicolis tam presentibus quam futuris quod Wichardus de Rufiaco moriens et nil loqui prevalens deportatus apud Cluniacum antequam sepeliretur affuerunt ejus propinqui et parentes qui inter se colloquentes ceperunt inquirere quid pro anime illius salute agere deberent Convocatis ergo senioribus loci in presentia eorum dederunt Sancto Petro in Civignono villa eandem partem que eveniebat supradicto Wichardo ex parte matris ejus Dederunt etiam quandam franchisiam sitam in Rufiaco villa quam ipse Wichardus querelabat servis Sancti Petri id est Gislardo et heredibus ejus Dederunt quoque in Rufiaco I resciam que est sita infra clausum nostrum unam insuper ancillam Tezam nomine Fuerunt autem idem datores omnes filii Gisleberti de Cluniaco id est Odulricus Gausfredus Giraldus Bernardus Otgerius Jodcerannus et mater eorum Eufemia sorores quoque eorum Widburga et Maria Teza et Agnes omnes hii dederunt res supranominatas et laudaverunt atque suis propriis manibus firmaverunt Firmaverunt etiam amici eorum et vicini Achardus clericus Constantinus de Maliaco Achinus ac Witbertus Qui post multum temporis idem filii Gisleberti cupiditate cecati ceperunt calumniare denominatam ancillam quam Sancto Petro dederant affirmantes non se de ea ullum aliquod donum alicui fecisse hac occasione bona viri sui Jodsaldi diripere cogitantes Qui Jodsaldus pertimescens et precavens eorum vesaniam venit ante presentiam domni Odilonis abbatis obsecrans eum ut de hac re sibi daret consilium salubre Qui statim requirere jussit cartam quam idem querelatores fieri rogaverant et firmaverant qua inventa rogavit ad se venire eosdem fratres in Cluniacensi claustro ante fontem in festivitate Sancti Pauli que est II kalendas julii et ostendit ipsis et omnibus coram adstantibus cartam quam de eadem ancilla fecerant Quidam consenserunt quidam vero negaverunt Liniens igitur illos dulcis sermonibus ac insuper XXIII dans solidos rogavit iterum eandem cartam firmare qui omnes iterum semel et bis in manu ejusdem patris firmaverunt ac unanimiter corroboraverunt