Charter Document - 02162008

Charter Document - 02162008


Charter Number: 02162008
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 1048
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine summe et individue Trinitatis Nos fratres Odulricus Gausfredus cum ceteris fratribus et parentibus nostris donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime Wichardi consanguinei nostri aliquid de sua hereditate que sita est in villa Civignono hoc est suam partem que sibi eveniebat ex jure matris in ipsa villa Donamus etiam quandam franchisiam quam ipse querelabat servis Sancti Petri hoc est Gislardo et heredibus ejus de quadam sua hereditate que sita est in Rufiaco Donamus quoque unam ancillam Teciam nomine Faciant autem ab hodie et deinceps quod melius et utilius de his omnibus judicaverint sine aliquo contradicente et ut firmum permaneat manibus propriis firmamus testibusque roborandam tradimus S Odulrici S Gausfredi S Eufemie S Giraldi S Jodceranni S Widburgis S Bernar S Wichardi S Otgerii S Mariani S Ildini S Achardi S Constantini S Achini S Bernardi S Widberti S Tetzie S Agnes Donamus etiam resciam que est infra clausum nostrum in Rufiaco pro remedio anime Wichardi et absolutione