Charter Document - 02162007
Charter Number: | 02162007 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1034 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f5v) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largiente legumque auctoritate sanctitum est ut liberam erogandi potestatem habere debeat si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere sponte voluerit Quapropter ego in Dei nomine Rotildis et filius meus Hugo venturi judicii diem precaventes divina pietate compuncti pro nostrorum indulgentiam delictorum et omnium parentum nostrorum ut pius Dominus noster Jesus Christus in presenti seculo et in futuro nobis auxiliare dignetur donamus aliquid de jure nostre proprietatis Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui domnus Odilo abbas preesse videtur Sunt igitur ee res quas donamus site in pago Arvennico in vicario Donobrense in villa que dicitur Brehennaco et in villa Pradellas et in villa Columberio et in villa Calmum et in Bordas et omne predium quod nobis adjacet in parrechia Brehennaco et in parrechia Behenson hoc sunt mansi indominicati cum omnibus rebus sibi adjacentibus videlicet terris cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus et franchisiam quam habemus in Casteluz totum ad integrum donamus quesitum et inquirendum ut faciant rectores Cluniacensis cenobii ad usus loci quicquid facere voluerint in tali tamen tenore ut numquam sit abbas vel prepositus sive quilibet monachus qui de hoc dono aliquid alicui homini tribuat vel concedat sed sit semper ad usus monachorum in jam dicto loco Deo militantium Si quis vero quod futurum esse minime credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris seu aliqua opposita persona hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram Dei incurrat sanctorumque omnium et sit pars ejus cum Datan et Abiron et cum Juda traditore ipse vero non vindicet quod repetit sed monachis jam prelibati loci quibus litem intulerit de auro libras C persolvat et hec donatio firma semper et stabilis permaneat S Rotildis et filii ejus Hugonis qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Archimbaldi senioris S Widoni S Leotardi S Ebrardi S Teolgardi S Stephani S Ugoni S Rodgerii S Amplardi S Amblardi S Ermengardi