Charter Document - 02162004
Charter Number: | 02162004 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint fideles cuncti quod ego Rodulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus ac reverentissimus Odilo abbas ex rebus paterno michi adjectis unum videlicet mansum in territurio Gratianopolitanensi in villa vocabulo Moriana cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur totum ad integrum quesitum et ad inquirendum quem ego teneo Hanc igitur cartam fatio pro anime mee anime quoque patris mei ac matris mee omniumque parentorum meorum remedio ut omnium Dominus concedat perpetualiter nos gaudere in suo regno S Rodulfi qui hanc cartam fieri et firmare rogavit