Charter Document - 02161999

Charter Document - 02161999


Charter Number: 02161999
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videtur summopere providendum est ut si qua agere bona valeamus omni dilatione postposita operari non pigritemur facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum saluti corporum consulere et in futuro judices [] fore animarum non ambigimus Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Hugo reminiscens meorum peccaminum enormitatem do Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abba unum mansum qui situs est in pago Lugdunense in villa Apelnens medietatem ad presens quam frater meus Achardus dedit ad locum Cluniacum aliam medietatem post discessum meum videlicet totum mansum ex integro [cum] campis pratis vineis omnia que [ad ipsum] mansum pertinent Habet has determinationes a mane terra Lezcilini a meridie via puplica a sero terra Arloeni Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et fratris mei Achardi et anime patris [ac matris mee] S Hugonis et Achardi qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Alindrade S Bernardi S Rotlanni S Walterii S Tetbaldi Gausberti [S Remestanni] S Ebrardi Actum Cluniaco Arnulfus levita scripsit feria VI