Charter Document - 02161998
Charter Number: | 02161998 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1038 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei patris omnipotentis filiique ejus Jesu Christi Domini nostri et Spiritus Sancti Paracliti ab utroque procedentis Notum sit fidelibus cunctis presentibus atque futuris quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur unam vineam que sita est in villa Rufiaco terminans undique terra Sancti Petri Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee et parentum meorum ut nobis pius et misericors dignetur nobis esse Dominus Jesus Christos sanctorum suorum interventu et precibus [S Bernardi qui fieri et firmare rogavit] S Otberti S Bernardi S Salvieri S Sigbaldi Data per manus Richardi sacerdotis die sabbati V kalendas novenbris