Charter Document - 02161997
Charter Number: | 02161997 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1038 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum sit fidelibus cunctis presentibus atque futuris quod ego Rotardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Rufiaco hoc [est] vineam unam in Villa Profunda terminat autem de tribus partibus terra Sancti Petri a sero ex mea hereditate Dono etiam unum campum in predicta villa qui vocatur Frumentalis tenens perticas quadraginta in longitudine et in latitudine perticas duas et semis Hanc autem donationem facio pro remedio anime patris mei Ermenaldi in loco sepulture S Rotardi qui fieri et firmare rogavit S Bernardi S alii Bernardi S Dodonis S Otberti S Tetberge S Geraldi S Andree S Rainardi Data per manus Richardi sacerdotis die veneris VI kal novembris