Charter Document - 02161995
Charter Number: | 02161995 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1032 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum omnes homines omnipotens Deus ad agnitionem veritatis ammonet ut tendant ait inter cetera Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Iccirco in Dei nomine ego Hugo dono aliquid de hereditate mea que mihi jure hereditario obvenit ad ecclesiam Cluniensem que est constructa in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli cui domnus Odilo abbas preesse videtur hoc est duas vicarias que sunt site in pago Matisconense in villa que vocatur Combres et quantum ad ipsas aspicit usque ad inquirendum totum dono Item in ipso loco aliam vicariam dono tali tenore ut quandiu soror mea vixerit nomine Raingardis teneat post mortem vero ejus revertatur ad ecclesiam Sancti Petri Et quantum visus sum habere in ipsa villa totum dono Sancto Petro usque ad inquirendum tali tenore ut quandiu uxor mea Wandalmodis vixerit teneat et filius meus Durannus Si vero filius meus sine legali herede obierit tota ipsa hereditas ad ecclesiam Sancti Petri perveniat Que autem res denominate videlicet campi vicarie prata silve et quantum visus sum habere usque ad inquirendum terminantur ex omni parte terra Sancti Petri Sane si ullus de heredibus meis aut aliqua persona hanc donationem calumniare voluerit sit deputatus infernalibus penis S Hugonis S Wandalmodis uxoris ejus S Duranni filii eorum qui fieri et firmare rogaverunt S Stephani S Bernardi S Almanni S Girbaldi S Gaufredi S Notardi S Rainmundi S Eldini S Arnulfi Actum per manus Gauzmari levite regnante Rotdulfo in Gallias