Charter Document - 02161993
Charter Number: | 02161993 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1032 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis salutem desiderans uniuscujusque fidelis his nos salutaribus ammonet verbis Date inquiens elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et in alio loco Facite vobis ait amicos de Mammona iniquitatis qui vos recipiant in eterna tabernacula cum defeceritis et Thezaurizate vobis thesauros in celis ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Unde notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Aymo et uxor mea Winigunda cupientes aliquid adimplere preceptorum ex Domini jussionibus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem aliquid ex nostris rebus in Cabilonensi pago consistentibus ecclesiam videlicet in honore sancti Martini dicatam cum ad se pertinentiis omnibus cum decimis scilicet vel oblatis seu omni terra altaris ipsius omnibus omnino ad eandem ecclesiam pertinentibus sitam in villa que Lausiacus vocatur prope nominis ejusdem castrum vel Saliensem fluvium Hanc igitur donationem pro remedio animarum nostrarum faciamus filiorum etiam ac omnium parentum nostrorum et pro salute omnium vivorum scilicet et mortuorum ut hac nostri elemosina Dominus aliquantulum placatus omnibus in illo ultimi examinis die apparere dignetur propitius Si quis autem quod minime fore credimus hujus nostre donationis calumniator vel contradictor existere voluerit hic talis quamdiu in hac sua non recta voluntate perduraverit vinculo teneatur anathematis adstrictus et nisi resipuerit ejus anima in eternum crucianda perpetuis tradatur ponis et ut firmum obtineat vigorem in seculum manibus propriis subter firmavimus testibusque roborandam tradimus S Aymonis et uxoris ejus Wi[ni]gunde qui hanc donationis cartam fieri rogaverunt et firmari S Ainrici filii eorum S Nergaudi S Adalardi S Leodegarii S Burchardi S Gerardi S Vuitradi S Frodegarii S Madalberti Dono etiam predicte ecclesie unum mansum contiguum ubi mansit Ebrardus cum omnibus ad se pertinentibus et consuetudinario usu quem semper habeat in silvis et pratis et aquis Dono etiam in eodem loco duas partes de vinea que adheret memorate ecclesie brolium quoque qui subjacet turri subtus ecclesiam et super fluvium Saliam Actum Cluniaco publice regnante Rodulfo rege Omnium Sanctorum festivitatis die Ramnulfus presbiter rogatus scripsit