Charter Document - 02161989

Charter Document - 02161989


Charter Number: 02161989
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 0993 - 1020
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia vuerpitionis acta Matiscono ante presentiam dunni Odilonis abbatis ac dunni Viviani et residente comite Wilelmo pro querela filiorum Heldini quam habebant adversus monachos pro quibusdam terris ac mansionibus ac vasculis argenteis et hominibus vulneratis Recognoscens vero jam dictus comes et omnes qui aderant omnia que asserebant falsa esse ac mendosa ac nihil juste querele compulit eos in ipso placito sub die kalendarum martii omnia ex illo die retroacta verpire et ut ultra non repetantur nec deinceps ullum jurgium excitetur precepit fieri hanc notitiam ac testibus corroborari