Charter Document - 02161988
Charter Number: | 02161988 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 1010 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie constructe in honore sancti Petri Cluniensis Igitur ego in Dei nomine Armannus levita dono Deo et Sancto Petro ubi domnus Odilo abba esse videtur alodia que de parentum meorum legibus mihi advenerunt et que abhinc adquirere potero in campis in vineis cultis et incultis in pratis in arboribus in aquis aquarumve decursibus Quia Scriptura dicit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum propterea dono Deo et Sancto Petro supradictas res que sunt site in comitatu Tricastinense in vicaria Bergogiaie et in alio comitatu scilicet Vivariense in vicaria Legernatense in villa que dicitur Orsolatis quanta mihi pars ibi obvenit vel obvenire debetur totum ad integrum dono in tali vero ratione dum ego vivo usum et fructum mihi reservo post meum quoque discessum ista conventio Deo et Sancto Petro permaneat sine ulla tardatione omnique anno in vestitura sextarios IIII Sane si quis de propinquis meis vel heredibus istam cartam disrumpere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed ira Dei superveniat eis et cum Datan et Abiron et Juda traditore sit eorum pars in infernum sint maledicti sicut Judei qui dixerunt Domino Deo Scientiam viarum tuarum nolumus Et postea carta ista firma et stabilis permaneat Acta die sabbato mense martio S Armanni levite qui fieri et firmare rogavit et manu propria signavit S Ugonis S Riberti levite S Ansemonni presbiteri S Orsoni S Logerii clerici S Laciniani S Stephani S Bernacheri S Leotoardi Pontius presbiter scripsit