Charter Document - 02161983

Charter Document - 02161983


Charter Number: 02161983
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0993 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Odilonem venerabilem abbatem et domnum Vivianum ac reliquos fratres Clunienses et inter quendam militem nomine Annonem et uxorem ejus Azellinam ut quandam terram in loco scamii debuissemus ei scamiare quod et fecimus hoc est terram in villa Alannarii quam vocant Vertam et terminatur a mane terra Yppoliti a medio die terra Girbaldi a sero terra Franconis a circio similiter terra Franconis Infra istas terminationes donamus eis hanc terram Anni et uxori ejus eo tenore ut quamdiu vixerint teneant et possideant et post illorum discessum ad nos perveniat In vestitura vero VIII denarios persolvant Ipseque Anno et uxor ejus econtra donant nobis de sua hereditate in villa Fargyas in agro Tysiaco unum curtilum cum omnibus appendiciis suis scilicet pratis campis silvis farinario Infra istas terminationes nobis donant a die presenti et deinceps ut teneamus et possideamus Et ut hec cautio firma permaneat stipulatione subnixa firmare ei tradimus et uxori ejus et omnibus propinquis ejus Actum Fargias villa publice S Annonis et uxoris ejus Azelline qui firmare rogaverunt S Eldeverti presbiteri Adelrici Bernardi Girbaldi Dominici Narduini Petri Data mense maio regnante Hugone Pontius scripsit